Latin
SICVLOS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua ix
Unproofread scanNot analysed yet
Tum hoc mihi in veteri grographiâ restaurandâ maximè propositum; uti non solùm regiones singulae describantur; sed et quidquid ubique apud omne genus auctorum occurrit, quod sine geographiae cognitione intelligi nequeat id uti per eam clarum reddatur. Hinc saepe super unâ eademque re, licet minùs dubiâ, plurium citantur auctorum similia ac paria verba. Interdum eo ipso cavetur, ne vitiatum aliquod vocabulum videatur. tum multa etiam corrupta ac depravata auctorum loca restituuntur. denique propriorum nominum grammaticae formationes ubique diligentiùs veraguntur. Ita, uti planè philologicae hae commentationes nostrae naud immeritò adpellari poßint. Sed de his satis. In terrae vestra, VIRISICVLI, notitiâ sicubi fortè erratum, benigni ignoscatis oro. Omnium verò, inquit fustinianus imperator, memoriam habere, &in nullo penitus errare, divinitatis potiùs, quàm mortalitatis est. Monitionis gratiam, quàm reprehensionis invidiam, sibi conciliasse, praestare memineritis. Valete. Index tabularum geographicarum. Siciliae antiquae descriptio, Latinis vocabulis. II. Siciliae antiquae descriptio Graecis vocabulis. III. Veterum Syracusarum typus. IIII. Insularum orientali Siciliae lateri adjacentium, &item geminae Melitae, typus. V. Sardiniae &Corsicae descriptio. ARGVquae hoc opere continentur.