Latin
EPISTOLA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua vi
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens verò vestra erit gloria apud omnem posteritatem, si post CIƆIƆ ferè jam annos scientia haec tam nobilis, tam utilis, tamque necessaria, quae ab omnibus hactenus ob arduitatem neglecta atque ignorata fuit, vestrâ curâ atque impensâ ad summum fastigium perducatur. Aliorum etiam fuerit honos, jam anteà satis cognitas arteis conservasse; cultores earum benignâ ac largâ manu fovendo. vestrum immortale erit decus, vulgatis scientiis etiam novas addidisse. Sed exhortandi finem facio: ne generosissimis ac magnificentissimis animis vestris diffidere quidquam videar. De reliquo Deum immortalem &cunctarum rerum potentem summis votis precor venerorque; diu vos publico bono, &in primis rei literariae, sospites volens propitius felicitet: det Nestoreos annos, &candida laetaque omnia. Scribebam in Academiâ vestrâ Lueduni apud Rhenum, pridiè Calendas Septembreis anni CIƆ IƆCXVIIII. PHIL.