# Oceanus macro-microcosmicus 101

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/101

Spiritus hi in fundo maris demersi aquam quasi animantes, à Lunari sidere sollicitati & in superficiem vocati aquam, citra tamen rarefactionem, inflant, & hâc atque illac diffugientes discerpunt. Sol calore suo aquam molliter fundit & halitum marinum irritat, in parte adjuvat rariorem & paulò mobiliorem istum reddendo suo tepore. FROMMOND. Lib. IV. Meteor. S. CIII. Concurrunt ergo ad Causas Motus Maris primario Spiritus innati, causae impellentes verò duorum Luminarium majorum, Lunae potissimum & solis influxus, effluvia verò bituminosa ex terra Spiritibus adventitiis maPer aestum teriam in mari suppeditant. Et per hunc marinum estum marinum pressurâ aquas in canales etufit Aquactantem fit Aquarum fluxus perennis ex & an rum perennis fluxus. Oceanum. Quomodo Dum enim in aestu maris ferè 24. horarum spa- id fiat. spatio quater fluat & refluat aquae benefier Lunae efficaciâ conjunctâ, ad cujus beneficae velut Nutricis aspectum, quasi tripudians ingenti tumore, attollatur, sic ea abeunte quasi deposito fastu deprimatur; tunc tumore canales ad concreditas ejaculandas aquas sollicitat, depressione factâ, quasi induciis à violentia cessat, donec nova redeunte Lunâ, quasi de novo tripudiet.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
