# Oceanus macro-microcosmicus 102

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/102

Agitatae influxu siderum perpetuo Aquae, eaedem fluxu refluxuque in latè patente Oceani superficie agitantur, unde fit ut violentia undarum fluctuumque pressa per occultos meatus, quibus Oceani fundus haud secus ac cribrum pertusus esse perhibetur, pellitur, inde Aqua pressa ruentium Aquarum Catadupas arcuatim ex immensis rupium subterrestrium hiatibus eructatur, quae orificia sunt meatuum hydrogogorum, per quos Oceanus in diversis locis per hujusmodi Epistomia in hydrophylacia alternâ eructatione, velut per Systolen & diastolen quandam, perennibus Naturae laboribus, se exonerat. Aqua pressa per tortuosos anfractuososque telluris Maeandros ruens viam sibi tandem aperit, donec elapsa per eam tandem fonti, unde dimanavit per exteriorem terrae superficiem, quasi vagabunda restituitur, ubi prius dulcis terrae glebas transiens per Subterranei aestus opem foecata, colata, concocta, digesta fuerit. & Jul. Caes. SCALIGER Exerc. XLVI. arbitratur, compressam in Canalibus Aquam ab incumbente Maris mole egressum quaerere, licet Thom. LYDIATUS Anglus in de font. Origin. apud Clariss. JONSTONUM Thaumatograph. s. II. c. 4. p. 73. pressuram impugnare nitatur. Admittit Motum Aquarum per Pressum quoque BACCIUS de Therm. L. I. c. 5. f. 13. A.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
