# Oceanus macro-microcosmicus 105

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/105

gnoscunt; sed quamvis perpetuus materiae affluxus ad perennitatem motus necessarius, ab ipso tamen Cor, non movetur primariò, sed adjutor & impulsor est hic affluxus sangvinis, quo Cor, velut ἀυτόματα, suo impulsore, carere nequit, ab eo movetur continuo ad instar rotae molendinariae, perpetuo aquarum insultu agitatae eo intercepto cessat, uti loqui amat Excell. ROLFINCK Dissert. de Cord. usu. c. XVI. §. CVIII. Sunt qui cum HARVEJO, Ex4. Harveji ercit. LII. contra Riolan. p. 310. in ipso SanMotum ab ipso Sangvine motum esse & sensum contendunt, aut gvine. sanguinem ipsum moveri p. 303. ut inde colligi possit, Arterias non solum ab impulso à corde sangvine pulsare, sed & simul â sangvine seipsum movente, & illas distendente. §. CIX. Joh. VALAEUS Instit. Med. c. 5. Valaei i XII. p. 19. ebullitionem sangvinis pernegat, quod talis in corde non percipiatur; sed fieri motu constrictionis fibrarum (quasi pressurâ) per venam Arteriosam s.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
