# Oceanus macro-microcosmicus 116

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, RINGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/116

in Macrocosmo fabellam vocat quatuor Elementorum recensionem: Aërem vero (analogum Microcosmi Spiritibus) nil aliud esse quam aquam seu humorem dilutatum ad legem aequilibrii quaqua versum se extendentem, & Maria praecipuum Aëris fontem esse (ut Cordis ventriculus Spirituum) & quidem tanto magis quanto magis Soli subjecta, & moveri aërem secundum dictos Maris diversos Moto, §. CXXIV. Alii fieri per intromissum Aërem ventilationem non Cordis, sed sangvinis per pulmones transeuntes depurationem, quo transitu ab excrementitiis illis effluviis liberetur, quae ex abundante sangvinis serositate ut plurimum oriuntur, & Chyli qui illi in Corde semet modo immiscuit; quae opinio quoque acutissimi GASSENDI Philosophi Parisiensis fuit. Si namque fumosi calidi insiti exhalationes retineantur, fit caloris compressio, ut particulae liberè se unire nequeant, inquit HIGHMORUS. Disq. Anat. L. II. part. 3. c. 3. terrestres scilicet illae & aquosae partes cum spiritalibus illis calidi igniculis confusae; non solum unionem impediverunt, sed & contrariis inimicisque qualitatibus impugnantes, minutulas illas caloris particulas obruunt & extingvunt: haut aliter ac ignem in laboratoriis Chymicis ad placitum videmus extingvi spiracula occludendo & fuligines reprimendo, reclusis verò ostiolis & spiraculis, ut fuligines exeant, particulas igneas rursus uniri & flammam excitari. §. CXXV.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
