Latin
12
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 12
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ad conciliandam majorem Corporis Humani pulchritudinem &Majestatem quandam, Caput capillorum decore luxuriat, reliqua externa superficies eboris candore purpurascente subter fulgente colore abblanditur: non aliter ac Terrae Extrinseca superficies arborea veluti copiosâ Pilorum foetura vestita est, &pratorum, Sylvarum, valliumque efflorescentiâ herbacea jucundissimo spectaculo decorata. §. XIV. Interna &Telluris, &Hominis fubrica non est solida, ut aspectu videri possit; Globus etenim terrenus non secus ac Microcosmus innumerabilibus canalium ductibus interstinctus, &innumeris ingentium cryptarum receptaculis divisus. Affirmat id LUCRET. L. I. V. 347. canens: quamvis solidae res esse putentur, Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas, In saxis ac speluncis permanat aqvarum Liquidus humar, &uberibus flent omnia guttis. Itaque sicut Terra contra siccitatis sterilitatem innumeris fontium, fluminum venis, ab origine suâ in innumeros rivos diductis propaginibus variè irrigatur, stagnis insuper subterraneis ad continuandam motus perente.