# Oceanus macro-microcosmicus 121

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, RINGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/121

§. CXXX. Ergo in Geocosmo ut omnia restaurentur, Natura Circulationem Aquarum incessabilem molita est. Admiranda sane O mnipotentis Creatoris Providentia, quae in prima Creatione in Megacosmo Solem & Luham constituit, hoc est igneum & aqueum i globum, ut permixtis una radiis calidis & humidis ad temperiem reducta corpora tùm mutuo se foverent, tum reciproca seminum mistura accepta in inferiorem mundum ad intentam generationem efficiendam aptius influerent; adeoque ni in discordi hac concordia frigidi Lunae radii incendium Solare temperarent, & alter alterio impetum frangeret, subjectus terrae globus dudum Phaethonteum sensisset periculum, aut in favillas redactus, aut nimia humiditate dissolutus fuisset. Idem Sapientissimus Opifex cum cerneret Solem & Lunam, intima terrae viscera non penetrare posse, GEOCOSMO necessariam, perpetuam & individuam Necessitudinis Societatem Calidi & Humidi indidit: Calidi quidem quoad affectus innumeros producendos Humidum foecundetur & animetur: Humidi quod calor Sympathico appetitus magnetismo attrahat, ne ipsi deficiat alimentum. Ergo ne alicubi Terrae moles calore destitueretur Aaua beneficio Circulari per totum corpus distribuiAqua calore exsiccata humectat. Ut Solis caorem humida Luna temperat. Ignis & Aquae necessaria Societas.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
