# Oceanus macro-microcosmicus 140

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/140

48, narrat, in medio regionis Guineae Urbem Lusitanorum esse Minam, quem locum praeternavigantes tum incolae Negri dicti, tum exteri omnes ferè peculiari verminoso morbo corripiantur, adeò ut sic affecti prae doloris atrocitate ob vermes subcutaneos, exteriores tantum partes, & ex his carnosiores imprimis infestantes ac quasi erodentes, nec ambulare, sedere & stare possint, imo & mente moveantur. Ex corrupto sangvine Morbus quoque in Africâ TON dictus, de quo P. A Castro in Obs. mes. §. 67. & Petr. Forest. Epist. ad Henr, à Bra L. XX. post Obs. 12. p. 423. qui & Americanis eundem adjudicat, qui digitos pedum pediculi animalculi idea exedit sub Ungvibus se insinuans, ac in gangraenam se convertens. Talis morbus etiam ex sangvine corrupto apud Brasilianos & Indos Occidentales del Guzano de Verme dictus ex Sangvinis biliosi, pituitosi, salsique extravasatione in intestino recto ortus & in Ani proximis locis, in quibus ulceribus generantur Vermes digiti longitudine, crassitudine fili mediocris, corpore molli, capite duro ac nigro, morbusque ferè lethalis est, cujus morbi sub nomine Bicho Guil. Piso L. II. Med. Brasii.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
