Latin
142
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 142
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. c. 46. f. 763. narrat, in insigni tunc per 6. menses durante Terrae motu fontes non exiguos alicubi subito exaruisse, quibusdam in locis ubertim aquam profluxisse, quae ibi antea esse solita nonfuerat. Alia Exempla supra §. 23. recensita, &plura à SECONDO LANGELLOTTI in Lhoggid. Part. I. dising. 43. p. 551. Quin &relationes publicae retulerunt Ao. MDCLXIII. à Febr. usque in Septembrem in America ad CCCCC. milliaria, praecipuè tamen in Canada Terraemotus adeo horrendos fuisse, ut ingentes Terrae fissurae, voragines, &passim nova flumina, fontes, stagna emerserint. S. CLI.