Latin
146
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 146
Unproofread scanNot analysed yet
ope Circulationis medicamenta externa suas vires exerere externè applicata eodem modo ac si fuissent intro sumta, qua ratione Aloe &Colocynthis ventri applicata, aut manibus detenta ventrem solvunt, venenati ictus viperarum, canis rabidi, licet una particula laedatur, tamen in momento contagium toti communicent corporis quod sangvis circulans, qui in part laesa infectus, cordique rursus recurrens illud inficiat, ac toti massae sangvineae statim illae qualitates communicentur. Et quid Circulatio Sangvinum momenti habeat, apprimè docet Experi mentalis Collegii in Anglia soletrissima industria &experientia, quae invenit purgantia absque ulla oris admotione benel ficio Sangvinis circulati vires suas exerere, de quo Curiosissimus Cast. SCHOTI TUS in Mirabis. Artis Lib. XI. §. 21. p. 891. Idem Experimentum Oculatus testa Generosissimus quidam Comes mihi narravit oretenus, qui illud coram Principe Palatino RUPERTO exerceri pau cis ab hinc annis conspexerat.