Latin
17
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 17
Unproofread scanNot analysed yet
priora ignorarunt secula, nostro primùm exposita praeclarissima tamen fatigarunt Ingenia, ut in diversas praecipuè de viarum ductibus &causa motus, abierint sententias. Tam difficile perscrutari est latentes &arcanas Corporis Humani Sedes, imò impossibile, nisi accederet curiosa &sagax Mentis industria, quae secretis omnia libret Sensibus, atque altè penetret quo nulla videntis Ire potest acies. §. XX. Lampada potissimum in his tenebris errantibus praefert ANATOMICA Doctrina &operatio manuaria, non quidem Herophyli illius Chalcedonii, Medici phalaridis Tyranni, saevitiae ejusdem quasi aemuli, qui Autore C. Celso in Prooem. Art. Medic. Homines à Regibus è carcere acceptos Vivor incidit, &consideravit spiritu remanente, ea, quae Natura clausisset, unde à TERTULLIANO lib. de Anim. (notante Neandro Syntagm. de Medic. pag. XXII. Lanius vocatus, quod septingentos exsecuisset, ut naturam scrutaretur, qui homines odiit, ut nosset; nec concedenda saevitia Erasistrati Juliates ex Juliade Ceae Insulae Urbe, Aristotelis Nepotis, qui itidem nocentes vivos dissecavit (Neand. I. a. ex Suidâ p. LVII.