# Oceanus macro-microcosmicus 17

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/17

priora ignorarunt secula, nostro primùm exposita praeclarissima tamen fatigarunt Ingenia, ut in diversas praecipuè de viarum ductibus & causa motus, abierint sententias. Tam difficile perscrutari est latentes & arcanas Corporis Humani Sedes, imò impossibile, nisi accederet curiosa & sagax Mentis industria, quae secretis omnia libret Sensibus, atque altè penetret quo nulla videntis Ire potest acies. §. XX. Lampada potissimum in his tenebris errantibus praefert ANATOMICA Doctrina & operatio manuaria, non quidem Herophyli illius Chalcedonii, Medici phalaridis Tyranni, saevitiae ejusdem quasi aemuli, qui Autore C. Celso in Prooem. Art. Medic. Homines à Regibus è carcere acceptos Vivor incidit, & consideravit spiritu remanente, ea, quae Natura clausisset, unde à TERTULLIANO lib. de Anim. (notante Neandro Syntagm. de Medic. pag. XXII. Lanius vocatus, quod septingentos exsecuisset, ut naturam scrutaretur, qui homines odiit, ut nosset; nec concedenda saevitia Erasistrati Juliates ex Juliade Ceae Insulae Urbe, Aristotelis Nepotis, qui itidem nocentes vivos dissecavit (Neand. I. a. ex Suidâ p. LVII.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
