# Oceanus macro-microcosmicus 19

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/19

Addenda huic vivae, artificiosa Corporis humani mortui dissectio, ubi Billisiano de invento, si veritati congruens, graili tulandum posteris, interim contenti simus cum his, quae Phoebeis corpora cultris Docta manus reserat: non abdita viscera clausae Defendunt latebrae; penetralia Pectoris imi Panduntur, sacri Labyrinthus in arce Cerebri, Et ventris Cortina patet; quae vincula nectant Ossa, quibus celeres motus tendantur habenis, Et flexus membrorum agiles commonstrat apertis Artubus: haud oculos eludit Vena sagaces, Haud fibrilla fugit. §. XXIII. Dari Circulationem in mari, ut statuatur, undarum reciprocantium pulsus, & aestus marinus, copia aquarum & canales sub terra inventi ansam praebuerunt amplissimam. Ut de aestu nunc nihil addam, copia aquarum in Oceanum singulis momentis immissa absque Oceani augmento demonstrat necessarium esse, ut quot infundatur, tot rursus effundatur, aliàs terra ab aquis jam longo à tempore submersa fuisset: similiter copia Sanguinis in Microcosmo manifesto pulsu ex Corde transiens, copiosior quàm ut posset Arteriarum alveis contineri absque exitu, copiosior quam ut possit insensibiliter dissipari, nisi regrederetur in venas, Harvejum movit, ut Circulationi Sangvinis doctrinae penitus incumberet, uti ipse de Motu Sanguin. c. VIII. IX. X. testatur.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
