# Oceanus macro-microcosmicus 23

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/23

originem; postquam enim ab Oceano persuos Canales Aqua in occultos terrae sinus radicale. est ejaculata, Sale, Sulphure, & pinguedine naturali turgens, ibi in terrâ pro varia terrestrium glebarum dispositione variam mixtorum sobolem generat, quae pyrophylaciorum aestu per inaccessos caminos liquefacta urgentur in fluxum, tandem accommodis locis exonerata, magis magisque elaborata, per alios ac alios canales aliis & aliis naturae laboratoriis, usque ad superficiem terrae propagantur. Inde veteres Aquam sub nomine Protei descripserunt, quae scilicet in mundo nunquam firma, sed semper inbrica lapsu circuit modo ad superna, modo ad inferna, & ex qua tot rerum varietates. Dominic. PANAROLUS Arcanor. fascic. I. pag. 221. qui Idem ib. p. 218. omnia ex Igne & Aqua velut ex Q. & qua oriri, adeoque semen esse vim illam vivificantem conflatam ex Igne, & Aqua in spermate residentem proprobare nititur, & pag. 219.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
