Latin
27
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 27
Unproofread scanNot analysed yet
caloris aestu digestus &dulcificatus, omni terrae fertilitatem &vim vegetantem communicat: sic &Cor per scatebras &Aquaeductus Arteriarum &Venarum humorem alimentarium distribuit, &Spiritum vitalem simul elaborat, qui cum sangvine alibili derivatus ad singulas humani Corporis partes, adeoque ceu vivifico &svavissimo calore polares Microcosmi regiones à Solis Eccliptica distantes refocillat, adeoque ut ab inexhaustis Oceani Uberibus Terra necessarium sibi trahit nutrimentum: non aliter omnes Corporis partes ab Ilbere Cordis alibilem exsugunt succum. §. XXXI. Oceanus &Cor ergo Analogum Oceanus &Cor dispenquoque Dispensationis &Refectionis Princisationis &pium &Organum. Oceanus indeficiente A refectionis quarum per subterranea fluxu &refluxu Principium. omnibus in universo terrarum angulis Aquas dispensat, &siccitate marcescentia reficit, quod vel Aegypti regio attestatur, quae tota torrida siccaretur ab aestu &planè sterilesceret, nisi ab exundante Nilo irrigaretur: sic Microcosmi omnes plagae situ squalerent horridae, exsuccae &exsangves tabescerent, nisi à Corde fluenta omnia impraegnarentur, &alibili succo foeta turgerent, ut loqui amat Excell. ROLFINC. Dissertat. de Cord. Us. prooem. pag. 2.