Latin
29
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 29
Unproofread scanNot analysed yet
Mare sufficit fluminibus mutuae gratiae depensione, accipit enim, quod dat, itaque tùm mare, tùm fluvii una aqua continentur, velut radices arboris Indicae, quae à matricae prodeuntes magnis concurvatis fornicibus gratâ reciprocatione in seipsas reflectuntur, aut ut Chymistarum vasa, tùm quae Brachialia, tùm quae Seraphinos vocant. Pariter ex CORDE majora flumina Arteria scilicet Magna &Vena cava descendunt, &ascendunt rursus, &per totum corpus distribuuntur, postquam in majora, minora, &minima vasa velut derivatos canales divaricata &divisa fuerint. §. XXXIII. Oceanus cum Corde Analogiam quoque habet ratione Situs. Oceanus in medio Universi à Sapientissimo Creatore ita constitutus est, ut Superiores globos ambiat, Geocosmum lambat ejusque peripheriam non solum circumscribat, sed &intimis terrenae molis fibris admirando Motus processu se insinuet: Cor. Hominis Oceanus, in medio Thoracus constitutum licet non Arithmeticè, ita ut tanta sit ejus à superis, quanta ab inferis, aut aequalis à dextris ac sinistris distantia, sed Geometricè ut, exinde Sangvinem eo melius per superas inferasque partes posset distribuere &omnes intimiores corporis penetrare recessus. Et Tu ipsemet, Excell. BARTHOLINE Cent. I. Ep. 36. ad Fortun.