# Oceanus macro-microcosmicus 29

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/29

Mare sufficit fluminibus mutuae gratiae depensione, accipit enim, quod dat, itaque tùm mare, tùm fluvii una aqua continentur, velut radices arboris Indicae, quae à matricae prodeuntes magnis concurvatis fornicibus gratâ reciprocatione in seipsas reflectuntur, aut ut Chymistarum vasa, tùm quae Brachialia, tùm quae Seraphinos vocant. Pariter ex CORDE majora flumina Arteria scilicet Magna & Vena cava descendunt, & ascendunt rursus, & per totum corpus distribuuntur, postquam in majora, minora, & minima vasa velut derivatos canales divaricata & divisa fuerint. §. XXXIII. Oceanus cum Corde Analogiam quoque habet ratione Situs. Oceanus in medio Universi à Sapientissimo Creatore ita constitutus est, ut Superiores globos ambiat, Geocosmum lambat ejusque peripheriam non solum circumscribat, sed & intimis terrenae molis fibris admirando Motus processu se insinuet: Cor. Hominis Oceanus, in medio Thoracus constitutum licet non Arithmeticè, ita ut tanta sit ejus à superis, quanta ab inferis, aut aequalis à dextris ac sinistris distantia, sed Geometricè ut, exinde Sangvinem eo melius per superas inferasque partes posset distribuere & omnes intimiores corporis penetrare recessus. Et Tu ipsemet, Excell. BARTHOLINE Cent. I. Ep. 36. ad Fortun.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
