Latin
32
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 32
Unproofread scanNot analysed yet
giis viam impediat, sed velut pratum quoddam spatiosissimum oculis virore occurrat, ideo cum vertuntur ipsius fluctus, germina quoque convertuntur, ut herbarum magis, quàm fluctuum videantur procellae. Sic &in Microcosmo ludit Natura &subinde grata varietate Individuorum sortem distingvit, ex quâ in perpetuam veritatem tamen nemo eam asserere audeat. Haec Naturae ludentis solertia quorundam Hominum Cordae superficie tenus pilorum cen radicum foetara obvelavit, ut de Aristomene Messenio PLIN. XI, 37. VALER. Maxim. l. 8. de Hermogene Graeco Cael. RHODIGIN. L. IV. cap. 16. &in latronibus quibusdam insignibus se vidisse testantur Anton. MuRETUS in var. Lect. L. XII. cap. 10. &BENIVENIUS de Abdit. Cur. Cap. LXXXIII. Amat. Cent. VI. cap. 65. §. XXXVI. OGEANUS corruptionis expers est, aëreis spiraculis &ignium aestibus ventilatus, nec putredinem concipit, nec aliis alterationibus obnoxius est. Similiter &Hominis Oceanus COR tanquam vitae sedes non patitur putrilaginem absque parvi Mundi destructione nec corruptionibus, quibus aliae partes ab Oceano hoc humano remotiores subjacent, ut rectè HIPPOCRATES lib. de Morb. dixerit nullum per se oboriri posse in orde Morbum. Rarusimum namque &quasi praeter naturam Ulcere Cordis praesente Homines supervixisse, qualia exempis commemorant HOLLERl. I. de Morb. Int. cap. 29. schol. pag. 129. de Archidiacono in cujus Cordis substantia Abscessus inventus, JOUBERT. in Comm. 121. super Chirurg. Gvid. de Cauliaco. SCHENCK. I. II. Obs 202. ipsemet Excell. BARTHOLINE Cent. II. hist. 32. abscessum in Bovis Corde observasti. Sic mediam partem Cordis saniosam &putredine absumtam vidit Matthias CORNAX in Homine Syncope saepius infestato, à Nicol. MASSA ulcus in Auriculâ finistra observatum, referente Balduin. RONSSEO E.