Latin
44
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 44
Unproofread scanNot analysed yet
§. XLVII. Aqua ergo per percolationem &digestionem dulcificata, acrimonia Salina (quo Sale concocto foecunditatem terrae impertitur) separata, seminio tamen secreto praegnans dulci lymphae omnia reficit: sic sanguis nobilis illa vitae Tinctura optimè circulata &crebris alterationibus digesta, instar saluberrimi fluvii prosiliens, tortuosis invecta alveis aridam sitientemque corporis tellurem vitali perfundit rore. Rectè tamen monet sohan. WALAEUS Prof. Lugd. Bat. Instit. Medic. cap. VI. pag. 9. non necessarium, adeò ut sangvis pro Nutritione sit dulcis, siquidem diversa partium constitutio diversum postulat sangxinem: si enim pars sit dulcis, tùm quidem necessarium, ut fiat instauratio dulcibus, sangvine specialissimè sic dictosed quae est alterius naturae, alio humore opus ut nutriatur, nam partium aliae sunt humidae, frigidae, siccae, calidae. Et ut C. XII. pag. 24. ait: Sangvis per Arteriarum extremitates exiens distribuitur in tubulos primum, tùm in poros, ubi Calore &Spirituum motu fit Ros.