# Oceanus macro-microcosmicus 45

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/45

Non omnibus verò, sed singulis partibus aptus Sangvis istos poros ingreditur, videtur enim, in bis partibus esse quaedam vis Attractrix, quâ quae libet pars sibi convenientem Sanguinem trahit, qui in sibi similem converti potest Substantiam. §. XIIIX. Eadem ratione vegetabilia Aquas appropriatas pro nutritione anxiè appetunt, ut nulla tàm exigua plantula, nulla urbuscula, quae non omni conatu aquam attrahat, alioquin repentina ariditate & nutrimenti defectu conficienda. Et cum innumerae sint Plantarum & Arborum species, formis & specificis proprietatibus distinctissimae, earum tamen singulae attractum laticem insitâ vi in se suamque naturam convertunt. Indè Plantae exoticae nec pulchritudine, nec qualitatibus adeò excellunt, si Solum mutaverint, nostrisque alantur regionibus, quia materia illa illis cognata, qua illic aluntur, & tales effectus producunt, desideratur, adeoque si tale alimentum cognatum deficiat vel quantitate, vel qualitate degenerant. Hinc Cochlearia non crescit in calidis locis cognato salino specifico nutrimento destituta & tarde etiam in Helvetia eandem posse propagari proprio exemplo confirmat Guil. Fabric. HILDANUS Cent. V. observ. 5. fol. 388. nec non in Operfol. 646.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
