Latin
47
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 47
Unproofread scanNot analysed yet
sit, quod aqua semper pro conditione &natura loci operetur, terrestrem enim glebam, ad talem, vel talem qualitatem seminali, quasi virtute &salsuginea facultate, quam semper in Centro suo continet, disponit; haec gleba aquae combinata, germinat talia &talia, non alias plantas, ex mirâ illa terreni cum humido temperie &mixtura, concurrentibus aliis abditis locorum qualitatibus, unde plantae illae adolescentes, concepti exclusique seminis propagatione universam telluris superficiem replent; &ut ct. aliae ad Solem, Lunam, stellasque alium situm obtinent, inde aliter atque aliter diversae generantur, prout tùm superiorum influxuum virtutes participant, tùm Archaei subterraneae Oeconomiae ministri operam; quâ ratione India ac zona Torridae subjectae cta regiones toto coelo differentes plantas proferant. §. L. Non aliter Sanguis ad productionem tot diversarum partium in Corpore Humaue constituendam concurrit.