# Oceanus macro-microcosmicus 47

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/47

sit, quod aqua semper pro conditione & natura loci operetur, terrestrem enim glebam, ad talem, vel talem qualitatem seminali, quasi virtute & salsuginea facultate, quam semper in Centro suo continet, disponit; haec gleba aquae combinata, germinat talia & talia, non alias plantas, ex mirâ illa terreni cum humido temperie & mixtura, concurrentibus aliis abditis locorum qualitatibus, unde plantae illae adolescentes, concepti exclusique seminis propagatione universam telluris superficiem replent; & ut ct. aliae ad Solem, Lunam, stellasque alium situm obtinent, inde aliter atque aliter diversae generantur, prout tùm superiorum influxuum virtutes participant, tùm Archaei subterraneae Oeconomiae ministri operam; quâ ratione India ac zona Torridae subjectae cta regiones toto coelo differentes plantas proferant. §. L. Non aliter Sanguis ad productionem tot diversarum partium in Corpore Humaue constituendam concurrit.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
