# Oceanus macro-microcosmicus 48

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/48

Postquam enim Sangvis Arteriis Spermaticis ex Aorta propè simulgentes delatus, post ad vasa pampini formia, tandem in tubulos, egres sus, revertitur per Renes, semini aptus in Epidymides propellitur, ubi in Semen elaboratur, quod Utero injectum adjumento Archaei cum combinatione Sangvinis mater. ni tot diversas, qualitatibus diversis distinctas Corporis partes elaborat, quae calidios res vel frigidiores prout influxum Microco smici Solis & Lunae, Cordis & Cerebri, calidumve Influens magis minusve participant. §. LI. Praeternaturalis Constitutio Aquarum non minorem Analogiam habet cum Sangvine, quam Naturalis amborum status. Aqua ex Oceano transmissa, saepe antequam in terrae superficiem effundatur, duas canales, per quos transit, diversos ramos intra cavernas Sale, vitriolo, Sulpure, bitumine, naphtha, Antimonio, Mercurio, Arsenico praegnantes attingunt, peragrino rum Salium spirituumque spuriorum vio lenta virtute interdum & mortifera vi pollentium confluxu inquinatur & corrumpitur. Hinc tot Saporum in Aquis differentiae, cum aliae insigniter dulces, qualis in Sicilia flumen Himera, cujus unus ramus contra Aetnam profluens terrae dulcem succum percurrens, infinitae dulcedinis, alter ramus per terram currens salsi saporis. Ex VITRUVIO I. VIII. cap. 3. Gerard. Vossius de Orig.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
