Latin
51
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 51
Unproofread scanNot analysed yet
analogum ejusmodi Salis compescendo Sangvini sufficere, illum condensare &in grumos stringere, quale fixum Sal observasti apud Ahasuerum PAYNGK Chymicum peritissimum, quod aquas in gelatinae consistentiam verterit. Talis salinus succus lapidescens à terra per plantas una cum illorum succo exhaustus, &inde ab animalibus, quae nobis alimentum praebent, assumtus, nostris exinde communicatur corporibus, nunquam tamen amittit suam naturam, sed licet tot Concoctiones subiverit, cum sangvine corporis nostri partibus appositus in lapidem concrescit, in iis praecipuè partibus, quae naturae sunt siccioris, aut humoribus viscosis referti. Interdum in sangvine commisti lapilli remanent, nec deponuntur, qualem saburram crassam in sangvine deprehendit SCALIG. Exerc. CVIII. §. 3. &credibile similem fuisse in Arthritico Tuo Seelandico Excell. BARTHOLINE, de quo Cent I. hist. 34. in cujus corpore non solum copiosum serum cum sangvine ad superficiem cuentis delatum, sed integri manipuli arenulairum exsudarunt, qui inducta manu potuerunt abstergi; in aliis vero Arthriticis ad juncturas deponuntur lapilli, quales non tophaceos, sed candore steatis; duritie in victos observavit SCALIG. l. 2. §. LIII.