# Oceanus macro-microcosmicus 55

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/55

KIRCHERI Opinio de Canalibus subterraneis nova non est, uti ex Clariss. Tuo Parente Casp. BARTHOLINO supra §. 23. notavi; agnoscit & Magnus Scaliger Exerc. C. §. 2. fontes & fluvios oriri aut ex aquarum collectione in terrae sinu, aut subterraneis deferri, antequam emergant meatibus. Et quod Aqua per viscera terra, sicut Sangvis intra corpus, excurrat & fluat Dominic. PANAROL. Fascic. I. Arcan. §. 2. inde probare nititur, quod domus in declivo montium aedificatae facilè ruant, quia aqua in montis clivo descendendo subter terram fundamenta erodat, unde caementarii quotidiè vocandi sint ad fulciendam domum trabibus. Idem experimento probari posse Illustrias. Ghefieri Gall. R. Roma Residentis esse sepulchrum Parisiense, cujus terra nunquam crescat, etiamsi quoquo anno hominum millia ibi sepeliantur, quia humor per viscera terrae fluens, terram erodat, & licet crescat per cadavera in pulverem redacta Tellus, per erosionem decrescat, atque in eodem statu & mensura semper permanere videatur. Idem PANAROL. Fasc. I. Arcan. §. 53. Opinionem, Mare scilicet per viscera terrae fluere, tractum etiam usque ad altissima Montis juga vi Siderum Solis & Lunae, & hac de causa oriri metalla, metallica, aliaque mirabilia terrae, refert sibi communicatam fuisse ab Henrico de Lotharingiâ Serenissimo Duce Guisano diligentissimo Physicorum arcanorum perscrutatore. Et BACCius l. I. de Therm. cap. V. fol. 13. Canales subterraneos probat exemplo Timavi Fontis in Carnis, qui oriatur 9.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
