Latin
56
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 56
Unproofread scanNot analysed yet
conspicuis oris à propinquo mari omnibus propterea salsis, excepto uno, &leni existente mari fluvium leniter currere, turbato autem ipsum quoque fluvium majori compressum allisu undis aestuare. Oceanus autem non unum tantum habet canalem, per quem in viscera terrae se insinuat, sed innumeros prorsus in universi Oceani tellurem ambientis fundo aquaeductus, ad ipsum pene Terrae Centrum pertingentes, quibus non secus ac Sangvis in Humano Corpore venarum ductibus, Universo Macrocosmo &singulis membris communicatur in vitae fomentum. Hi canales Hydragogi humano captui quidem non facile patent, cum inaccessae ad eos mortalibus &abditae sint semitae (tàm! occulta est interior Oceani Oeconomia!) Canalis Bonon tamen pernegandae. realis Ocea§. LVII. KIRCHER. Itin. Subterran. cap. 2. ni assimilatur. Venae pag. 54. &cap. III. pag. 170, Canalem descriCavae. bit Boreo- Australem maximum, integrae rogioni similem, quasi venam Oceani, &maximum Aquarum Promumcondum, aquam pressurâ per polum Arcticum cum per Antarcticum polum non inveniat exitum, evolventem, adeoque sub Polo Boreo Oceanus submergitur, sub opposito Australi regurgitatur. Meminit voraginis Borealis HELMONT. de Aquâ §. IV.