Latin
59
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 59
Unproofread scanNot analysed yet
Canales aquam infundentes alii in fundo Maris sunt instar voraginum, alii insuper meatus laterales sub aqueis parietibus, irruentibus maris impulsu &ponde ris aquarum incumbentis efficacia undis, aditum facientes: Sic Canales in &ex Corde haemagogi praecipui sunt quatuor instar voraginum, in unoquoque ventriculo efferens &inferens, in dextro Vena Cava infert, Arteriosa effert; in sinistro Arteria venosa infert, Aorta effert. Quamvis non absonum sit, Sanguinis quoque aliquid per intermedium Septi transversi in Corde parietem transsudare, quamvis septo omnem transitum perneger SLEGEL. cap. VII. pag. 34. Tu verò Excell. BARTHOLINE Anat. Ref. l. II. cap. 7. pag. 266. cum Gassendo Parisiensi, Pasano Aquis Sextiis Medico, Riodano &Walaeo septum aliquid Sangvinis transmittere mihi calculum subjicis, cum &Hafniae in Septo Cordis MDCL. plurima foramina pisi magnitudine pervia videris. Cent. II. Histor. 67. nec non PRODBECRIUS Prof. Tubingensis meritissimus in Hydropica septum cordis pervium inventum experimento comprobavit. V. Cent. IV. Hist. 20. §. 9. Quin &HELMONT. I. Blas Hum. §. 21. Poros in septo triangulares agnoscit. §. LXI. Canalium Orificia in fundo latissima esse scribit KIRCHER. cap. I. pag. 13.