# Oceanus macro-microcosmicus 6

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/6

Absit enim ut ulterius haec de Circulatione Sangvinis doctrina cachinno excipiatur, cumiferè in omnibus, & in Patavini LyLycei pulpitis recepta sit: absit ut illius propugnatores Circulatores, verba vendentes, & ex Circo Medico determinandos nominare concedatur, quae opprobria optimo & veritatis amantissimo Seni LAZARO RIVERIO, Anno MDCXLIX. mense Julio, de Circulatione Sangvinis tanquam Re novâ disputanti Monspelii objiciebat LUDOV. de SOLIGNIAC. itidem Professor Regius, quibus verbis commotus Riverius abitum è cathedrâ bilae suffusus meditabatur. Absit, inquam, ut haec necessaria ulterius exulet Circulatio, quam ex Hippocrate Antiquis cognitam probare quidem nititur NARTIUS in Noct. Genial. IV. p. 273. ex Aristotele similia vestigia se eruturum spondebat LICETUS, praestare ausus est RIOLANUS, Tu verò Excellentissime Bartholine mitius judicas, esse quidem apud Antiquos hujus motus vestigia, ast obscura, in lib. I. de Luce Animal. §. V. Haec doctrina primum nostro seculo inventa, à CAESALPINO Aretino Medico, ut (amore gentis suae Ultramontanis & Germanis imò ipso Sennerto infensior) vult NARDIUS Noct. X. non praeripienda tamen palma Guil. HARVEJO Anglo, sive à Paulo SARPA Veneto ingeniosissimo de eâ inaudierit, (vid. SLEGELIUS de Sangvinis Motu c. 11. pag. 7. & Cent. I. Epistol. 26. Bartholinian) sive ipsemet excogitaverit, siquidem HARVEJO Anglicano Democrito (uti vocatus à Boylaeo in Experim. Phys. Mecham. ex p. 41. p. 458.) ob primae promulgationis & per varia Argumenta, & experimenta probationis prima laus meritò adjudicanda videtur jure suo meritissimo, qui mirandus Sangvinis Euripus postea à Clar. Johan. WALAEO, Johan. RIOLANO, Herman. CONRINGIO, Fortunio LICETO, Rogerio DRARE.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
