Latin
61
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Motus inde Sangvinis in Arteriis (ut aquae in subterraneis) velocior, quia Arteriae moventur à Sangvine spiritibus propter Cordis viciniam turgido: Venae verò quiescunt, &sangvinem recipiunt, quia deferbuit longo itinere, postquam à calido influente non amplius urgetur, &partes meliorem substantiam ad sui nutritionem suxerunt. Quâ de causa &periculosa Arteriarum sectio, quia difficulter reprimitur arteriosus sangvis ob spiritus copiosos, &quod partes priventur nutrimento, quod per Arterias ipsis apportatur. §. LXIII. Sangvis quoque in Arteriis cita. Alia velotiore cursu movetur, quia purior &subti-citatis ratio. lior, pariter ut Aqua subterranea velocius movetur intra terram, quando in receptaculis Terrae digesta &concocta. In venis verò Sangvis propter miscellam succorum crudorum ex chylo delatorum crassior, &quod non nutriat, ad motum difficilis. Eleganti simili ipsemet Excellentissime BARTHOLINE id explicas Cent. I. Epist. 39. artis beneficio facto. Aqua per Canales Carte humana) in hortos deducta, quod in Provincia Galliae, &Narbonensi tractu (cadem irrigatione Hortum Medicum Monspelei foecundari observavi, qua Tu de antenominatis tractibus Excell. BARTHOLINE) per Molas sit, eadem initio est Aqua, qua proximè Hortum ingreditur, at sesignior deinde, ubi Canales sunt longissimi, &ubi à faecibus horti inquinantur transitque aqua in ipsas areolas. §. LXIV. Reciproca Marium cum Oceano commercia maritatur Oceanus Australis Atlantico occulto quodam Conjugio: Mare Caspium cum Indico per occultos Canales occulta exercet consortia: Idem Mare Caspium cum Mari Euxino communicat per fornicem subterraneum, quae supra se ingentem Causasum &omnem Colchidis regionem, nunc Mengreliam dictam, sustinet.