# Oceanus macro-microcosmicus 62

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/62

Non aliter Arteriarum vasa per varios ramos Coeliagos, Iliacos, &c. aliquoties per anastomes & multa oscula conjunguntur, & sibi invicem sangvineam Lympham communicant. §. LXV. Canalium constitatio talis à Naturâ factâ, ut nisi ob terraemotus, aliasque gravissimas validè aquas concitantes cau(as, situm non mutent, aut in inconvenientia loca aquas exonerent. Pariter Vena & Arteria adeò à Naturâ benè institutae, ut nisi validis accidentibus causis non rumpantur, aut in inconvenientem locum sangvinem deponant. Bleganter SCALIER Exerc. XLVI. Ille, ille quem in a. de generat. Phil. alt omnia complevisse, tam bonus fuit Architectus, cùm prudens Castellanus, ut Julius Frontinus nihil ad eum, suorum Aquaeductuum tubos tàm doctè cateque coaptavit, ut sint oneri ferendo atque servando. §. LXVI. Canales subterranei perpetuo A. Canales perpetuò quis repleti sunt, quod à maris fundo usque Aquis read ipsos fontes & flumina perpetua cum pleti, ut & mari communicatio & continuatio, hinc vasa haemaaffluxus & influxus intra canales perpetuus, goga.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
