Latin
65
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 65
Unproofread scanNot analysed yet
R. ubi cum tanto fragore oritur, ut aures accolarum obstruat, audiendique munus consumat, teste AMBROSIO L. II. Hexam: c. 2. quem fragorem fabulis Historicis annamerat amoenissimi Ingenii Vir SECONDUS LANCELLOTTI in Farfalloni de gli Antichi Historici cap. II. p. 3. &4. quamvis &ORTEL. referat in Livon. Becam Livoniae fl. tanto lapsu è scopulis ruere, ut surdos reddat. §. LXVIII. Pariter in Corpore Humano vn riorum vasorum ortus genuinus, cùm vasa in demortuis corporibus facile concidant, haud perspectus fuit; modernorum tamen Anatomicorum hujus &praeteriti seculi diligentia pleraque &sagaci manu &lynceis oculis investigavit &in venit, qualia praeter multivarios aeteriarum &venarum exortus Ductus Chyliferi, Lacteae Asellii, Lactra Thoricicae, vasa Lymphatica, satis superque comprobant. Unde ob ignorantiam genuini exortus Venarum superstitiosa apud Veteres Venarum Brachii sectio instituta, à Valverda primum, post â VESALIO L. III. op. Anat. c. 8. detecta &reprehensa. FALLOP. Instit. Anat.