# Oceanus macro-microcosmicus 66

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/66

c. XI. p. 504. BAUHIN. I. IV. Th. Anat. c. 23. RIOLAN. in Schol. Anat, p. 255. DORINGIUS de Med. & Medicin. L. II. p. 182. Unde quia Venarum Basilicae & Cephalicae unus idemque exortus, praestat eam tundere, quae magis conspicitur; quod simul affirmat Exc. Casp. BARTHOLIN. Exerc. X. probl. 6. PRI, MEROS. de Error. Med. L. IV. c. 24. §. LXIX. Flumina ex terrae sinu exsudantia postquam ex Oceano aquarum per occultos meatuum caecosque voraginum Maeandros in montium viscera deductarum originem sortiuntur, in principio angusta sunt & parva, intumescunt denique quo propius paternos Oceani thalamos accedunt, fociarum nimirum aquarum lymphas communicantium foedere aucta: Sic Sangvis ubi ex arteriarum capillaribus destillans partim per anastomoses & extremitatum oscula an venas ceu flumina Microcosmi pellitur, partim cum in vivente omnia sint ξυῤῥοα καὶ ξώμπνοα, transsudat, vera illa in initio cursus capillares & parvae quidem sunt, sed magis magisque augentur, donec latissimo quasi Ostio Venae cavae, in cordis Oceanum se infundant, & praecipitent.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
