Latin
67
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 67
Unproofread scanNot analysed yet
§. LXX. Flumina quaedam interrupto cursu, stagna ingentia, lacusque permeant, ut Rhenus Bodanicum Lacum, Rhodanus Lemanum, Tigris Arsenum, Pitornius amnis in Marsis Fucino lacu hodie Celano invehitur, nec aquam stagno suo commiscet, sic &in Lario Comi Abdua, Ticinus in Verbano seu Lacu majore, Mincius in Benaco seu Garda fluitat: alia ex terra effusa in ipso cursu rursus sub terram se se ad pluscula milliaria occultant, donec rursus erumpant, antequam in Oceanum se exonerent, ut de Nilo quidem falsò quidam statuerunt Philosophi apud PAUSAN. in Corinth. oriri ipsum ex Euphrate terra condito, post supra Aethiopiam prodeunte; Verius autem de Ana Hispaniae fluvio in Estramadurâ Hipaniae provincia per 15. leucas sub terra se occultante, &de aliis fluviis, de quibus piscium fossilium occasione Gammarologia tractabit: Tigris modicis primo incrementis nascitur, interjecto dein aliquanto spatio sub terra mergitur, &post 25. millia pass. grande jam flumen in Regione Sophene emergit JUSTIN. L. XLII. c. 3. §. 9. de aliis siin 3 milia PLIN. II. c. 103. &III. c. 16. pr. STRA. Lyco in Asia BACC. de Therm. L. I. c. 2. §. 4.