# Oceanus macro-microcosmicus 71

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/71

Inferentibus vasis praefixit Natura valvulas tricuspides intus spectantes, quae prohibent, omnem sanguinis refluxum, offerentibus verò arteriis adstant valvulae sigmoides, quae sanguini reditum in Cor intereludunt. Sic & Arteriae Venosa Valvulae mitiales appositae reditum sanguinis ad pulmones prohibentes: Et ut molitores, antequam molis Aquatilibus utantur, Aquarum affluxum positis valvulis remorari solent, ut flumine postea liberaliore, ubi opus est, utantur: sic Natura Auriculas Cordas Ventriculis addidit, promptuaria, stationes, diverticula, in quibus Sanguis è venis diffluens moram aliquantum faciat, donec rursus â motu quiescant ventriculi, laxentur, & valvulae non amplius orificia claudant. Alium usum Auriculis assignat HIPPOCRAT. I. de Cord. §. 23. mollia haec, ait, prope venarum exortum ventriculis circum obducta corpora, cava, Aures quidem dictae, sed quae nec aurium foramina habeant, nec clamorem obaudiant, sed quae Instrumenta sunt, quibus Natura Aerem ad se rapiat; quia enim Cor facultate trahendi praeditum, Natura FOLLES admovit Auricutas, quemadmodum fornacibus fabri fusoriis assolent, per quos Spiritum acciperet, §. LXXIV. Flumina ex omnibus mundi Cardinibus; Venae ex omnibus corporis angulis ori untur. Et longo cursu fluunt flumina. Quomodo Sanguis adscendat in caput. §. LXXIV.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
