Latin
82
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 82
Unproofread scanNot analysed yet
adiens ibi torpescit stagnans, &motu pigro corrumpitur, quod fontium scaturientium amplexu, &inflexu destituatur. Sic &Serum Lymphaticum &motus dilutorio sangvinem diluit, &circulationem adjuvat, quod ejus admixtione fluxibilior sit sactus sangvis. §. LXXX. Inveniuntur aqua fontanae in Insulis maris dulces &quo profundius ibi fodiuntur, eo reperiuntur dulciores, quia excolantur inter arenarum commissa corpuscula, inquit SCALIGER Exerc. C. §. 2. sic &Naturam sapienti consilio vasa Lymphatica Oceano Cordis vicina dulci liquore turgida constituisse manuaria operatio demonstravit. §. LXXXI. Pergo ad ipsum Aquarum &Sangvinis motum, relictis pacatis Nymphis, mare aestuosum subintraturus. Sed quot hîc tempestates, periculosae Scyllae &Maleae, fluctus diversarum opinionum trahunt retrahuntque, ut difficile eluctari decumanas, simulque fortiter Clavum tenere. Dubitatur etiamnum, inquit, SOLIN. quibus ex causis intumescat Oceanus, nec in obscuro, plura pro ingeniis differentium potius, lii quam pro veritatis fide expressa, inde tot, tantae &variae Philosophorum aestuatiolis nes, quot &quantae, &quam diversae non sunt ipsorum marium. Unde non immerito exclamet VIRGIL.