Latin
86
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 86
Unproofread scanNot analysed yet
Antequam ipse genuinus Maris motus excutiatur, notandum quod &KIRCHERUS monet C. 1. Itin. subterr. p. 28. licet Mare in perpetua agitatione sit, versari tamen sub quadruplici Motus differentia. Primò etenim movetur ex ortu in occasum. Unde inquit Joh. Gerh. Vossius Idololat. Ortu Lib. II. c. 69. pag. 668. è Moluccis Insulis facilis est navigatio ad Promontorium Bonae spei: at difficilis &longi temporis, quando à promontorio illo tenditur ad Moluccas: Ab Hispaniâ in Americam intra mensem pervenitur: at vix ternis aut quaternis in Hispanias reditur. Causam Idem Voss. l. a. rejicit, non quod à motu coeli diurno, qui raptus dicitur, mare à coelo rapiatur in occasum; sed à constantia Venti Orienmlis iis Oceani locis à Nautis Hollandicis observata: nam &in terris posset esse venti illius constantia, nisi hinc interjecti montes ventos repellerent. HELMONT. de Aqua §. 3. globum ex terrâ &aquâ compositum ab ortu per occasum in ortum rotundum constituit, sed teretem sive ovalis figurae ab Aquilone in Austrum, unde diversitas motus Aquarum pelagi. Magni Patris non degener Filius Isac. Vossius cap. I.