Latin
90
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 90
Unproofread scanNot analysed yet
eodem modo distingvit Maris motum, quod I. alius motus natumlis à forma Oceani, &quâ grave deorsum: 2. per fluxum &refluxum, quae naturalis quaedam inclinatio ad motus corporum superiorum. . ex accidenti à ventis. Nec una eademque fluxus &refluxus reciprocatio ab Authoribo observatur. Alia namque raflexio aquarum alibi quasi horaria Euripos efficit. Venitiam (quod ad littus veniat) &Salaciam (quod ad Salum redeat aqua) vocant quotidianam, vel potius semidiurnam πλήμην ὑπεριουσαν καὶ παλίνορσον: Malinam verò &Lidunam semimenstrua magna aut parva aestuum incrementa &decrementa, atque iisdem quoque semestria vel majora vel minora, &denique anniversaria maxima, qualia Springslorten Belgae vocant, aut minima includentes, quae minima Liduna manifesta aliquando saltem conspicua γαλήνη &Malacia dicitur. §. XC. In Microcosmo &Motus genealis Circumvolutionis ab Ortu Cordis versus Occasum Pedum, rursus ab Occidente Pedum versus Orientem Cordis &Capitis, ad Austrum &Boream dextri finistrique Brachii se simul inclinans conspicuus, uti jam narratum fuit: adest fluxus &refluxus Sangvinis aliquoties in die recurrent, adeò ut sicut dietim quater vices mutet unda, sic &Sangvis eandem Veniliam &Salaciam repraesentet: nonne cum in Mensibus singulis Sangvis circa novilunium &plenilunium (cujus motus varietatem vel soli Epileptici, Lunatici, Arthritici testari possunt) magis minusve moveatur Malinas maris hebdomadarias imitatur: Denique quater in anno variationes Oceani notabiles exhibet idem Sangvis, praecipuè Autumnali &verno aequinoctio turgens, &orgasmo quodam pruriens, co enim tempore commotum sangvinem praeter alias morborum ideas tot diversas febrium species efficere, quotidiana confirmat experientia.