# Oceanus macro-microcosmicus 90

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-jacob-sachs-von-lewenheimb/oceanus-macro-microcosmicus/90

eodem modo distingvit Maris motum, quod I. alius motus natumlis à forma Oceani, & quâ grave deorsum: 2. per fluxum & refluxum, quae naturalis quaedam inclinatio ad motus corporum superiorum. . ex accidenti à ventis. Nec una eademque fluxus & refluxus reciprocatio ab Authoribo observatur. Alia namque raflexio aquarum alibi quasi horaria Euripos efficit. Venitiam (quod ad littus veniat) & Salaciam (quod ad Salum redeat aqua) vocant quotidianam, vel potius semidiurnam πλήμην ὑπεριουσαν καὶ παλίνορσον: Malinam verò & Lidunam semimenstrua magna aut parva aestuum incrementa & decrementa, atque iisdem quoque semestria vel majora vel minora, & denique anniversaria maxima, qualia Springslorten Belgae vocant, aut minima includentes, quae minima Liduna manifesta aliquando saltem conspicua γαλήνη & Malacia dicitur. §. XC. In Microcosmo & Motus genealis Circumvolutionis ab Ortu Cordis versus Occasum Pedum, rursus ab Occidente Pedum versus Orientem Cordis & Capitis, ad Austrum & Boream dextri finistrique Brachii se simul inclinans conspicuus, uti jam narratum fuit: adest fluxus & refluxus Sangvinis aliquoties in die recurrent, adeò ut sicut dietim quater vices mutet unda, sic & Sangvis eandem Veniliam & Salaciam repraesentet: nonne cum in Mensibus singulis Sangvis circa novilunium & plenilunium (cujus motus varietatem vel soli Epileptici, Lunatici, Arthritici testari possunt) magis minusve moveatur Malinas maris hebdomadarias imitatur: Denique quater in anno variationes Oceani notabiles exhibet idem Sangvis, praecipuè Autumnali & verno aequinoctio turgens, & orgasmo quodam pruriens, co enim tempore commotum sangvinem praeter alias morborum ideas tot diversas febrium species efficere, quotidiana confirmat experientia.

---

Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oceanus_macro-microcosmicus.
