Latin
92
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 92
Unproofread scanNot analysed yet
BOTALLUS, nunc Patavii Franciscus LAZORONUS (vid, Joh. Rhodium Analect. in Septal. p. 295.) &Neapoli M. Aurel. SEVERINUS (vid. Eund. tr. de Efficac. Medicin. Part. II. p. 41. seq. Romae Dominicus PANAROLUS, &in Dania Hafniae PAULUS MOTH, uti Excell. BARTHOLINE eundem nominas in Anat. Reform. I. de Arteriis p. 441. Eundem motum à flatibus in Sangvine concitatiorem Historia probat à Dominico PANAROLO adducta Pente cost. v. obs. 1. de Vetula Romae ad forum Nervae, quae quotidiè assumto cibo post duas aut tres horas ingentem fluctuationem in toto ventre passa est, nullam aliam ob causam, nisi ob maxima Arteriae coeliacae diastolem, qua mediante totus venter elatus apparuit: admota manu mirum in modum venter elevatus in Arteriae dilatatione: ista fluctuatio cum dolore per horam duravit, quâ elapsâ omnia ad statum naturalem reversa; ortum hujus motus Idem Panarolus asscribit flatibus in Arteriis post Cibum contentis, quibus dissipatis fluctuatio evanuit. Quin &flatum in Arteriis aliquanto durioribus contentum adeò vehementem fecisse Sanguinis motum Ipse Excell. BARTHOLINE Cent. 1. Histor. 18. in Juvenculâ Hafnensi observasti ut pulsus Arteriarum Carotidum Capitis è longe dissito loco horolo§. XCII. gii instar, auditus fuerit. Non omnis §. XCII. Non omnem Oceani partem move. pars Oceari navigationis industria expertum est. Nam ni move& Hircanum s. Caspium, &quod in Sacris tur.