Latin
98
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 98
Unproofread scanNot analysed yet
edita à p. CCLI. usque CCLXII. quae excerpere &depingere Epistolae brevitas non permittit. §. XCVII. Accedendum tandem ad causas motus harum Circulationum. Varia fluctuantium Authorum de Causis Motus Muris est sententia. Fuere ex Veteribus Samcenis quidam de maris reciprocatione opiniones quod cum propensione naturali Elementi cujusque partes ad suam integritatem ferantur, ita maris brachia terrae obice diremta corpori suo conjungi &confluere impetu concitato dum properant, partes concurrentes mole terreni situs hient, ut non modo interpositis montibus ab eodem cursu referantur, sed &inde quo naturalis impellit motus, loci ipsius positu, revocentur, atque sic littora feriant, accedentes, &objectu repulsa retrocedant. §. XCVIII. Alii cum MACROBIO in Somn. Scip. c. IX. putarunt fieri quod mare utrobique ex nostro &altero hemisphaerio ad unum locum medium concurrat, ibidemque fortiter collidantur, inde summo impetu ad extrema refundantur, cui sententiae adhaesit quoque Job. Paul. PERNUMIA Lib. III. Physic. c. 8. §. XCIX. Thomas LYDIATUS Anglus de 3. Opinio ob ignem Orig. fontium, fervescentiam aquarum igni subterrasubterraneo à vastis bituminis sub fundo maneum. rino latentis montibus accenso asscribit, cujus exhalatione mare subinde intumescat; partibus suis faventem experitur VOSSIUM l. II. de Orig. Idolol. c. 69.