Latin
ii
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus ii
Unproofread scanNot analysed yet
S. P. Magnifice Nobil. Excell. &Experientissime VIR, Fautor mellitissime Um nuper à Praxeos occupationibus paulisper respirarem, &Athanasii KIRCHERI Philosophi nostro seculo felicissimi &ingeniosissimi monumentacuriosius evolverem, dum ipsum cum Hydreele abdita Oceani perscrutantem insequerer, mirabar sapientissimi Creatoris imperscrutandam sapientiam, quae omnia Creata perfectissimis lineis, circulisve inclusit, spharica rotunditate, imò &sphaerico circularivè cursu donavit, adeò ut sicut Ipse Infinitus est, absque principio &fine, tali figura umbram quasi suae Infinitatis in Creaturis Curiosis Spectatoribus adumbrare voluerit.