Latin
2.2.1 to 2.2.3
Philipp Lonicer and others, Chronicorum Turcicorum 2.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ETIAMSI fama, res gestas maiores vt plurimum, hominis auribus repraesentare soleat, quam re ipsa sint, Patriarcha plurimum reuerende: non dubitamus tamen asserere longe maiorem re ipsa pugnam fuisse, quae sub septuagesimi anni finem, inter binas potentissimas Turcarum et Christianorum classes, ad Cruzularios scopulos extitit, quam hactenus fuerit explicata. Fuit enim hoc praelium nauale, eorum profecto omnium maximum, quae vnquam fuisse cognouerimus: quodcunque enim ei contuleris, hoc nostro longe inferius esse comperies. Non negamus equidem, et alias saepenumero a multis maximis viris esse pugnatum: nam et illud vehemens praelium fuit, quod Philippum Macedoniae regem cum Attalo rege Pergami, ad Chium insulam commisisse legimus: et Themistocles Athensium imperator, Xerxen Persarum regem ad Salaminem, ingenti praelio superauit. Magnae fuerunt pugnae nauales Athenensium cum Corinthiis, in ipso Corinthiaco sinu commissae, vehementesque etiam, quas ijdem Athenienses in Hellesponto cum Lacedaemoniis, et iuxta Byzantium cum Peleponesiacis commiserunt. Carthaginenses ad Fauinianas, quas vocant hodie insulas, cum Romanis nauali praelio bis decertarunt, ac semel quingentas vtrinque triremes, alia vice vero non minus septingentus habuerunt: et Romani ab illis fracti, vniuersam classem amiserunt. Et illa denique maxima pugna fuit, qua Caesar Augustus M. Antonium et Cleopatram Aegypti reginam, ad Actium promontorium superauit. Sed his omnibus tamen nostrum illud nauale praelium mauis existimari debet, primum, quod in eo de vniuerso orbe Christiano dimicabatur: deinde, quod rerum naualium vsus ad summam perfectionem iam peruenerit, ob tormenta militaria scilicet, et sexcenta alia bellica instrumenta, quorum vsum veteres plane ignorarunt: quibus si principum virorumque prudentium numerus, qui in hac classe fuerunt, itemque diuinus successus adijciatur: speculi instar esse poterit, in quo se omnis nostra posteritas contempletur. Quae cum ita sint, et vniuersam hoc bellum diuinitus gubernatum, ad tantam Turcarum perniciem directum fuisse videatur: existimaui ego, illius historiam nullius nomine potius emittendaam, quam tuo Patriarcha illustrissime, qui in tanta prouincia Dei vicarius sis, et superiori anno in tanta annonae caritate, eandem hanc nostram classem ita iuueris, vt tuae virtutos splendor omnibus merito illucescere possit, qui deinceps talem prouinciam sustinebunt, sacraque haec munera administrabunt. Sed haec antiqua est Grimannicae familiae tuae illustrissimae consuetudo atque natura: ex qua tot praestantissimi viri prodierunt. Cui enim ignota esse vnquam poterit Petri Grimanni ataui tui virtus? qui S. Marci procurator delectus, supremum pene gradum in hac republ. obtinuit? Ioannes Grimannus proauus tuus eodem munere functus est, et ob integritatem suam apud omnes emicuit.