# Chronicorum Turcicorum 2.2.4-5

Philipp Lonicer and others, Chronicorum Turcicorum, 2.2.4 to 2.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-lonicer-and-others/chronicorum-turcicorum/2.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-lonicer-and-others/chronicorum-turcicorum/2.2.4

Antonius Grimannus auus tuus serenissimus Venetorum princeps, non minus imperium suae virtutis splendore illustrauit, quam ipse perfuncto tanto munere sit exornatus. Hieronymus Grimannus simul atque patriae pater, plurimis maximisque muneribus perfunctus Venetorum consiliarius obiit. Dominicus Grimannus autem patruus tuus cardinalis amplissimus, praeter caetera pietatis opera, quae etiamnum in hac repub. elucent, sumptuosam illam ad S. Antonium bibliothecam construxit: et studio antiquitatis, quod tu postea tantis sumptibus excoluisti, fundamenta posuit. Petrus Grimannus cardinalis huius frater, ob virtutis suae splendorem Hungariae Prior et commendator fuit electus. Victor frater tuus senator amplissimus et eloquentissimus S. Marci dignitatem procurauit. Marinus alter frater, cum anno seruatoris 1522. S. Marci procurator esset, a Clemente VII. Aquileiensis Patriarcha delectus fuit classis imperator contra Turcas creatus est. Marcus Grimannus denique tertius frater tuus cardinalis illustrissimus ad antiquorum imperatorum imitationem, infinitis prope sumptibus ingentem illa machinam marmoream in anteriori parte templi S. Francisco dicati, ex fundamentis construxit, sacellum in eo amplissimis opibus ditauit, et palatium aedificauit tot maiorum familiae vestrae marmoreis imaginibus exornatum, vt earum conspectu homines plane attoniti reddantur: tantus scilicet est earum splendor, tanta magnificentia, tantumque artificium. Quae omnia mecum reputans, Patriarcha sanctissime, in tuo totiusque familiae tuae nomine, hoc nostrum Turcicum bellum vniuerso Christiano orbi proponendum censui, vt quae Dei miranda bonitas erga suos omnes sit, hinc quoque cognosceretur. Existimaui autem et primae originis caussas enarrandas, magnoque labore etiam singula quaeque vt acciderunt, perquisiui: qua in re mihi valde profuerunt variorum principum et ducum huius belli literae, tum etiam colloquia cum Christianis, qui in Turcica classe captiui, ex pugna nauali liberati fuerunt. Bini autem hostium secretarij in eodem praelio capti, Bassarum et Turcici imperatoris consilia aperte manifestarunt, vt nihil eorum omiserimus, quae ad rerum gestarum certam cognitionem facere possint.

---

Philipp Lonicer and others, Chronicorum Turcicorum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Lonicer_chronica_1.xml.
