Latin
IO. PETRVS CONTARENVS, IOANNI GRIMANNO ILLVSTRISSIMO SIMVL ET REuerendissimo
Philipp Lonicer and others, Chronicorum Turcicorum 2.2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Censeo igitur Patriarcha illustrissime, quotcunque huic bello interfuerunt gregarij milites, duces et principes tibi non modo ob beneficia, quae aliis in rebus iis praestitisti, gratias debere referre, verum etiam quod me ad hoc bellum describendum, et eorum virtutem omnibus declarandam impuleris, vtque simul etiam argumentum hoc modo iis suppeditarem, qui acutioribus ingeniis praediti, hanc historiam magis exornare voluerint: mihi enim satis fuit simplicem nudamque rei veritatem tibi proponere. Vale.