# De Fide Orthodoxa 1.6

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.6

Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint, ut est nomen et cognomen, unius tamen personae; cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit haec suspicio non admitti. Qui enim filium Dei non aliunde natum dixeram, quam proprie de Patre, totum de toto, integrum de integro, perfectum de perfecto, consummatamque virtutem; quomodo potui ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc modo unam personam duobus nominibus appellare; quippe cum et hanc sectam, id est, Sabellian…m in eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem secundum vocabulum scripserim? Nam et nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel unitatem generis, nisi personis assignare.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
