Latin
Chapter 1
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Multas quidem et graves haereses novimus a plurimis ebullire, et veneni vice, ad intimum pectus canceris sui virus infundere: sed vinci illi vel facile possunt, vel facile vitari, quorum prima propositione omne consilium pectoris proditur. At vero iis quibus multa nobiscum paria sunt, facile possunt innoxias mentes et soli Deo deditas fraudulenta societate percutere, dum malorum suorum virus per bona nostra defendunt. Nihil enim periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant; uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Dominicae, et exinde apostolicae traditionis inficiunt.