# De Fide Orthodoxa 2.5

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/2.5

Quae etenim causa quaeve ratio exstitit, ut quod docendum, et quod credendum cunctis ecclesiis fuerat traditum, quodque patres nostri apostolici viri contra universas haereses, et maxime Arianam, quasi quemdam obicem veritatis, quo omnes aditus pestiferae doctrinae obstruerent, san…to Spiritu mundati, catholica ratione posuerunt, non sine magno nisu ab his qui elogio Arianae labis addicti sunt, laboretur auferri; nisi ut Filium Dei mutabilem et convertibilem utpote non de propria Patris substantia constitisse confingant; cui et initium ex tempore, et ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut semper docuerunt, propter quod et saepe damnati sunt, nunc jam libere et secure, incunctanterque ecclesiis tradere et insinuare possint?

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
