Latin
Chapter 2
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non evangelica tide, sed subdola malignitate ad seducendos simplices quosque posuisse. Non jam tam suspectum, quam manifestum omnibus esse debet, ita eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat, ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus. Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa: vel si concordia tantum et societate unum sunt, non tamen et substantia verus, ut jam dixi, Deus non est.