# De Fide Orthodoxa 3.4

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.4

Denique sublato ό/χοούσιον, id est, unius substantiae vocabulo,, id est, similem factori suo posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas. Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Gen. i, 26), nec tamen Deus est: nec quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem, non de ipsa una sancta et beata Patris substantia dicant. Qui si de Patris substantia non est, «vx ό'ντων est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius tradidit: sublato enim eo quod Pater est, undecumque fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo, et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio, nisi solus Deus.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
